- TROMPIUS Martinus Harperti
- TROMPIUS Martinus HarpertiArchithalassus Foederati Belgii, rerum gestarum magnitudine inclitus. Classem navium 20. Dunkerkanam, cum ipsi non plures decem essent, fortissime vicit, A. C. 1639. Eôdemque annô mense Sept. vix 12. navibus instructus, classem Hispanorum stupendam, sub imperio Antonii de Ocquendo, excidium Reip. minantem, in Oceano Britannico aggressus, superavit, earum 20 captis, aliis mersis incesisque, e quibus ingens et magnifice exstructa Architalassi Neapolitani Lopesii quae S. Teresae nomine superba, duobus constiterat millionibus, simul cum hominibus periit. Tandem post pluriam alia egregie gesta, post 50. imprimis proelia, quorum dux fuit, aut pars magna, contra Anglos victor occubuit A. C. 1655. sumptosissimô Epitaphiô Delphis in Ecclesiâ Cathedrali honoratus. pater Cornelii, similiter rebus hactenus plurimis praeclare gestis, victoriâ inprimis insigni de Suecis, Daniae Regis, cuius classi hôc tempore praeest, auspiciis, nuper admodum reportatâ, celeberrimi. Vide Caspar. Batlaeum, in Oration. Galeazum Gualdum, Histor. Ital. Laetum Comp. Hist. Univ. etc. In medio inter Angelos monumenti hoc distichon exstat:Urbs Phoebi cineres iactat, sed currus honores,Ingreditur quoties egrediturque mari.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.